PINEA Corona

PINEA Corona
PINEA Corona
Panis olim fuit. Silius Ital. l. 13. v. 331.
Cingit acuta comas et opacat tempora pinus,
Ac parva erumpunt rubicundâ cornua fronte.
Quae proin καλὸς ςτέφανος, pulchra corona, dicitur Philostrato, in Imagin. Hinc et hircus ei offerendus apud Longum eâdem arbore coronatur. An διὰ τὸ ὄριον καὶ μεγαλοπρεπὲς τοῦ φυτοῦ, ut ait Phurnutus in Pane, quod haec arbor prae se fert nescio quid montani et magnifici? Vide fabulam de Pinu virgine a Pane simul Boreaque adamata, apud Constantinum Caes. l. 11. c. 21. et Iulianum ad Iamblich. Bacchi item, et neptuni, ob causas Plutarcho dictas, Sympos. l. 5. Probl. 3. Quorum proin huic cum Ludi Isthmici sacri essent, victorum in iis corona pinea quoque fuit posterioribus temporibus, cum proribus apiô essent coronati, vide quae de Diogene Cynico Isthmionica narrat Dion Chrysostomus, de Isthm. Orat. 9. Sed et Cybelae Cererique arborem hanc dilectam fuisse, dicemus infra. Porro, in celebriillo fistulae iudicio, quod apud Ephesios in antro quodam Panis, ubi de virginitate alicuius dubitabatur, siebat, si virgo reperta eset, de qua ambigebatur, dulcis quidam primo sonus audiri, mox antri valvae sponte recludi, inde ipsa virgo aspici coepit, ἐςτεφανωμένη τὴν κεφαλὴν πίτυος κόμαις, cincta caput pineis frondibus, uti apud Achillem Tatium Dianae refert Sacerdos, l. 8. Certe Virgilio huius arboris odores sunt casti, in Ciri: et Ovidio ipsamet pura dicitur, Fastor. l. 2. v. 28. ubi de piaminibus quibusdam seu februis, quibus pineavirga adhibita est. Hinc et apud Callimachum, Hymnô in Dian. 21. ubi de sacro Dictynnae fieri solito, legimus,
—— τὸ δὲ ςτέφος ἤματι κείνῳ
Η` πίτυς, ἢ χῖνος ——
—— Sertum vero die illâ
Aut pinus est aut lentiscus etc.
Vide hanc in rem plura apud Car. Paschalium, Coronar. l. 6. c. 27. et 28.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PINUS — I. PINUS Cybelae sacra, propter Attidem vel Atym, puerum formosum, qui ipsi in delitiis erat, sub illa castratum iacentemque, quam historiam fuse narrat Servius, ad Aen. l. 9. v. 116. vel in eam conversum, ut fabulatur Ovid. Met. l. 10. Ita autem …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIRGINITAS — apud plerasque olim Gentes magno fuit in pretio: Unde quum legem Papiam Poppaeam sanciret Augustus, quâ Maritis praemia, caelibibus poenae constituebantur, non solum ab ea Virgines excepit Vestales: sed etiam honorem illis eundem, quem Matribus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Sanlúcar de Barrameda — Sanlúcar de Barrameda …   Wikipedia Español

  • Torredonjimeno — Bandera …   Wikipedia Español

  • Isla Cristina — Isla Cristina …   Wikipedia Español

  • San Lorenzo de El Escorial — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase El Escorial (desambiguación). San Lorenzo de El Escorial …   Wikipedia Español

  • CYBELE — Caeli ac Terrae filia, Saturni uxor, aliis nominibus Obs, Rhea, Vesta, Magna mater, Dindymene, et Berecynthia appellata. Cybele atem dicta putatur a Cybelo Phrygiae monte, ubi eius sacra, quae Tertullianus, Apolog. ridet, primo creduntur… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Optimus Prime — is a fictional character from the Transformers franchise. Prime is the leader of the autobots, a faction of transforming robots from the planet Cybertron. The autobots are constantly waging war against a rival faction of transforming robots… …   Wikipedia

  • Rota — Saltar a navegación, búsqueda Rota Bandera …   Wikipedia Español

  • Flora apícola de Uruguay — Anexo:Flora apícola de Uruguay Saltar a navegación, búsqueda El siguiente listado parcial contiene las plantas de interés apícola con su fecha de floración y tipo de producción. P = Polinífera N = Nectarífera Nombre científico Nombre común Fecha… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”